

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 1: Versus 18
Deum nemo vidit unquam.Id est, nullus purus homo vivens in hoc corpore vidit Deum ut est, unde dictum est Moysi:Non videbit me homo et vivet[Exod. 33.], id est, nemo vivens in corpore videbit divinitatem meam. Unde ista adjecit Deus Moysi:Sta in foramine petrae, et cum pertransiero videbis posteriora mea[Ibid.]. Petra, id est, Christus, foramen, crucis patibulum, pertransiero, id est, transiero de mundo ad Patrem. Posteriora, ortus ejus, passio, resurrectio, ascensio, per quae credita ad ejus beatitudinem et visionem pervenimus. Quod legitur Deum apparuisse hominibus sive visibiliter carnalibus oculis, sive invisibiliter propheticis visionibus per subjectam creaturam, intelligendum est, visiones enim prophetarum quadam spirituali creatura factae sunt, quibus Deum vidisse perhibentur.Unigenitus Filius,etc. Quae sit summa gratiae et veritatis, breviter subdit, scilicet cognitio ipsius Trinitatis, unde:Haec est vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum.Quae in hac vita non plene est, quia nemo in carne vidit Deum ut est. Unde nec ipse Moyses nedum per eum data sit gratia, sicut etiam ipse post omnia visa in typo Dei dixit:Ostende mihi teipsum[Exod. 33.], sed Filius qui est in secreto Patris narravit,quia nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filiusrevelare[Luc. 10.]. Ipse narrat suis quid de Trinitate deitatis sentiendum sit, quomodo ad eam perveniendum, et ad ipsam introducit.